

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 9: Versus 48
Omnis enim igne.Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare.Omnis enim igne,mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Haec secundum legem in hostiis fiebant quae in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri praeceptum est.Omnis victima sale salietur.Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam, etc., usque ad dilectos et proximos nobis abnegare.Omnis victima sale salietur.[HIER.]Victima genus humanum, quod hic sapientiae sale vel ratione salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis, et mater vermium hic consumitur, et post purgatorio igne examinabitur.